propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam
donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut
lampas accendatur
et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum
tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in
manu Dei tui
non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur
amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua
Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua
inhabitabitur
habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te
filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te
Deus tuus
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et
tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne
taceatis
et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat
Hierusalem laudem in terra
iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis
suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si
biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti
quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum
et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis
transite transite per portas praeparate viam populo planum
facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos
ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite
filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et
opus eius coram illo
et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem
vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta